Hic paucis verbis vestigia persequi pergebat et Porcellus uno aut duobus punctis temporis interpositis eum propere insecutus est. Winnie ille Pu enim repente constiterat et confuso quodam modo supra vestigia inclinatus erat.
'Quid est rei?' rogavit Porcellus.
'Valde mirificum est,' dixit ursus. 'Nunc animalia duo esse apparent! Istud - quodcumque fuit – alterum - ' quodcumque fuit assecutum est et ambo nunc una procedunt. Veni mecum Porcelle, quia fieri potest ut animalia hostilia sint!'

||||||||||||||115||||||||||||2002|||false|||false|||0||||||

Címkék: hinni

A bejegyzés trackback címe:

https://blob.blog.hu/api/trackback/id/tr371176580
Nincsenek hozzászólások.
süti beállítások módosítása